- EXORMISTONES
- EXORMISTONESGraece ἐξορμιςτῶνες, recentioribus dictae sunt muraenae, quas antiqui Graeci πλωτὰς, Latini flutas, vocabant; quod sole torrefactae in summo aequore natarent nec mergi possent. verum ob virium imbecillitatem cum pessum redire amplius non possent, in summo aequore, velut exanimes, ferrentur. Mentio earum apud Cassiod. qui pluribus eas describit, et Siculas vocat ac in Rhegino littore capi ait. Hinc Mart. de muraena fluta, l. 13. in Xenys Epigr. 80.Quae natat in Siculo grandis Muraena profundo,Non valet exustam mergere Sole cutem.Idem l. x. Epigr. 30. cuius Epigraphe de littore Formiano.Natat ad magistrum delicata Muraena.Θαυμαςτὸν ἔδεσμα; vocat Archestratus, regium cibum, idem Cassiod. cuiusinodi muraenas Romani Proceres in vivariis suis habebant; inter quos nota saevitia Vedii Pollionis, qui edentulis istiusmodi muraenis, nam tales exormistones seu flurae erant, damnata mancipia obicere solebat, uti Plin. refert. l. 9. c. 23. Vida Salmas. ad Pall. Tertull. c. 5. ut et infra in voce Myrus.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.